Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 15nn
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/n. n. 15/ Catholica fide quam gloriosis adversus haereses

quam periculosis dimicationibus decertarunt?

quam ipsos adversarios cruentarunt,

quam profligarunt? Atque ego haec, gravissimisque

aliis persuasus argumentis, crebris hoc

usurpo sermonibus: caeteros quidem variarum

religionum ordines qua vitae integritate,

qua disciplinarum cognitione, qua denique

virtutum omnium excellentia exornatos elegantissime

et gravissime stabilitos, ipsam vero

Iesu Societatem pietatis et eruditionis

parentem atque altricem, Romanae Ecclesiae

et splendori fuisse et ornamento,

ipsamque Dei immortalis munere, tanquam

Romanae Ecclesiae palladium, caeterarum

religionum columen, totius universitatis

anchoram hominibus esse concessam. Quare

desinant limbolarii quidam et atellani

hominibus de Catholica et Literaria Republica,

prae caeteris omnibus optime meritis, obstrepere

et obgannire, ne dicam calumnias falsissimas

imponere; sed, pace et voluntate vestra

(Doctissimi Religiosissimique Viri), nostra parumper

Indice